monumenta.ch > Ambrosius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 3, 9
Innocentia igitur et scientia beatum faciunt. Bonae quoque operationis mercedem esse beatitudinem vitae aeternae superius advertimus (Sup., cap. 2). Restat igitur ut spreto patrocinio voluptatis, aut doloris metu (quorum alterum quasi infractum et molliculum, alterum quasi eviratum et infirmum despuit), in ipsis doloribus vitam beatam eminere demonstret. Quod facile doceri potest, cum legerimus: Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversus vos propter iustitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo. Sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos . Et alibi Qui vult venire post me, tollat crucem suam, et sequatur me .